public marks

PUBLIC MARKS with tag di

2013

Tentang Twitter dan Bisnis Online di DedeWiweka.com

by budiw92 (via)
Tentang Twitter dan Bisnis Online di DedeWiweka.com Setelah beberapa hari yang lalu secara rutin saya memposting artikel mengenai Tips dan Trik ataupun download,kali ini saya akan memberikan review mengenai situs DedeWiweka.com Situs DedeWiweka.com itu sendiri membahas Tentang Twitter dan Bisnis Online,lewat DedeWiweka.com

Blog - gpdimonderose di monderose da Firenze

by gpdimonderose
Veni Creator Spritus, Veni Creator Spiritus Vieni Spirito Creatore Rabano Mauro, arcivescovo di Magonza, del IX Veni, creátor Spíritus, mentes tuórum vísita, imple supérna grátia, quæ tu creásti péctora. Qui díceris Paráclitus, altíssimi donum Dei, fons virtus, ignis, cáritas, et spiritális únctio. Tu septifórmis múnere, dígitus patérnæ déxteræ, tu rite promíssum Patris, sermóne ditans gúttura. Accénde lumen sensibus, infúnde amórem córdibus, infírma nostri córporis virtúte firmans pérpeti. Hostem repéllas lóngius pacémque dones prótinus; ductóre sic te prǽvio vitémus omne nóxium. Per Te sciámus da Patrem noscámus atque Fílium, teque utriúsque Spíritum credámus omni témpore. Deo Patri sit glória, et Fílio, qui a mórtuis surréxit, ac Paráclito, in sæculórum sǽcula. Vieni, o Spirito creatore, visita le nostre menti, riempi della tua grazia i cuori che hai creato. O dolce consolatore, dono del Padre altissimo, acqua viva, fuoco, amore, santo crisma dell'anima. Dito della mano di Dio, promesso dal Salvatore, irradia i tuoi sette doni, suscita in noi la parola. Sii luce all'intelletto, fiamma ardente nel cuore; sana le nostre ferite col balsamo del tuo amore. Difendici dal nemico, reca in dono la pace, la tua guida invincibile ci preservi dal male. Luce d'eterna sapienza, svelaci il grande mistero di Dio Padre e del Figlio uniti in un solo Amore. Sia gloria a Dio Padre, al Figlio, che è risorto dai morti e allo Spirito Santo per tutti i secoli dei secoli. Deum alii ethimologiam eius exprimentes sciros id est fortem interpretati sunt; ideo quod nulla infirmitate opprimitur sed fortis est et sufficiens ad omnia perpetranda. Secundum nomen Eloim. Tertium Eloe quod utrumque in Latinum Deus dicitur quod nomen in Latinum est ex greca appellatione translatum. Nam Deus grece theos febor dicitur id est timor. Vnde tractum est nomen Deus quod eum colentibus sit timor deus autem proprie nomen est trinitatis #M14b# pertinens ad patrem et filium et spiritum sanctum. Ad quam trinitatem etiam reliqua quae in deo infra sunt posita uocabula referuntur. Quartum nomen est Sabaoth quod uertitur in Latinum exercituum siue uirtutum de quo in psalmo ab angelis dicitur: "Quis est iste rex gloriae dominus uirtutum." Sunt autem in huiusmodi ordinatione uirtutes multae ut angeli archangeli principatus et potestates cunc#14b#tique celestis militie ordines quorum tamen ille dominus est. Omnes enim sub ipso sunt eiusque dominatui subiacent. Quintum Elion quod interpretatur in Latinum excelsus qui super caelos est sicut scriptum est de eo: #M15# "Excelsus dominus super caelos gloria eius." Excelsus autem dictus pro ualde celsus ex enim pro ualde ponitur sicut eximius quasi ualde eminens. Sextum Ieie id est qui est. Deus enim solus qui aeternus est hoc est quia exordium non habet essentiae nomen tenet. Hoc enim nomen ad sanctum Moysen per angelum est delatum. Quaerenti enim quod esset nomen eius qui eum pergere precipiebat ad populum ex Aegypto liberandum respondit: "Ego sum qui sum et dices filiis Israel qui est misit me ad uos;" tanquam in eius comparatione qui uere est quia incommutabilis est ea quae commutabilia sunt quasi non sint. Quod enim dicitur fuit non est et quod dicitur erit nondum est. Deus autem tantum esse nouit fuisse et futurum esse non nouit. Solus autem Pater cum Filio et Spiritu sancto ueraciter est. Cuius essentiae comparatum esse nostrum non esse est. Vnde et in colloquio dicimus Viuit Deus qui es#15a#sentia uita uiuit quam mors non habet. Septimum Adonai quod generaliter interpretatur Dominus: quod dominetur creaturae cunctae uel quod creatura omnis dominatui eius deseruiat. Dominus ergo et deus uel quod dominetur omnibus uel quod timeatur a cunctis. Octauum ia quod in deo tantum ponitur quod etiam in alleluia in nouissima syllaba sonat. Nonum tetragrammaton hoc est quattuor litterarum quod propriae apud Hebreos in Deo oponitur iod he id est duabus ia quae duplicata ineffabile illud et gloriosum Dei nomen efficiunt. Dicitur autem ineffabilis non quia dici non potest sed quia finiri sensu et intellectu humano nullatenus potest; et ideo quia de eo nihil digne dici potest ineffabilis est. Decimum Saddai id est omnipotens uocatus autem omnipotens eo quod omnia potest sed a faciendo quod uult non a patiendo quod non uult. Quod si ei accederet nequaquam omnipotens esset. Facit enim quod uult et inde omnipotens. Item omnipotens quod ipsius sunt omnia quae ubique sunt. Solus enim totius mundi habet imperium. Dicuntur autem et alia quaedam in Deum substantialiter nomina ut immortalis incor#15b#ruptibilis incommutabilis aeternus. Vnde et merito cunctae praeponitur creaturae inmortalis sicut de eo scriptum est: "Qui solus habet inmortalitatem" quia in eius natura nulla est commutatio. Nam omnis mutabilitas non inconuenienter mortalitas dicitur secundum quod et anima dicitur mori non quia in corpus uel in aliquam alteram substantiam mutatur et uertitur sed in ipsa sua substantia quicquid alio modo nunc est aut fuit secundum id quod destitit esse quod erat. Mortalis utique deprehenditur ac per hoc Deus solus dicitur inmortalis quia solus incommutabilis; incorruptibilisque appellatur quia corrumpi et dissolui non potest nec diuidi. Quicquid enim capit diuisionem et interitum capit ille nec diuidi potest nec interire inde incorruptibilis est. Incommutabilis est quia semper manet et mutari nescit nec proficit quia perfectus est nec deficit quia aeternus #M16# est. Aeternus est quia sine tempore est non enim habet initium neque finem. Hinc et sempiternus eo quod sit semper aeternus. A quibusdam autem aeternus ab ethere creditur dictus quoniam caelum sedes eius habetur. Vnde est #16a# illud: "Caelum caeli Domino." Et haec ista quattuor unum significant. Nam una eademque res dicitur siue dicatur aeternus Deus siue inmortalis siue incorruptibilis siue inmutabilis. Nam inuisibilis Deus dicitur quia numquam per substantiam suam apparuit oculis mortalium trinitas nisi per speciem subiectae creaturae eiusdemque corporeae. Nam nemo potest ipsam manifestationem essentiae Dei uidere et uiuere sicut et dictum est Moysi. Vnde et Dominus in Euangelio dicit: "Deum nemo uidit umquam." Res enim est inuisibilis ideoque non oculo sed corde quaerendus est. Inpassibilis quod nullis perturbationibus afficitur quibus fragilitas succumbit. Non enim attingunt eum ullae passiones ut libido iracundia cupiditas timor meror inuidia et cetera quibus mens humana turbatur sed cum dicitur Deus irasci aut zelare aut dolere nostro usu dicitur. Apud Deum enim perturbatio nulla est apud quem tranquillitas summa est. Simplex autem dicitur siue non amittendo quod habet seu quia non aliud est ipse et aliud quod in ip#16b#so est sicut in homine cuius aliud est esse et aliud sapere. Nam et esse potest et sapiens non esse. Deus habet essentiam habet et sapientiam. Sed quod habet hoc est et omnia unus est ac proinde simplex est quia non in eo aliquid accidi potest sed et quod est et quod in ipso est essentialiter est excepto quod relatiue ad quamcumque personam est. Summe bonus quia incommutabilis est. Creatura uero bonum sed non summum est quia mutabilis est et dum sit quidem bonum non tamen esse potest et summum. Incorporeus autem uel incorporalis ideo dicitur Deus ut spiritus credatur uel intelligatur esse non corpus. Nam dum dicitur spiritus eius significatur substantia. Immensus quod cuncta concludat et ipse a nullo concludatur sed omnia intra eius omnipotentiam coarcentur. Perfectus dicitur quia nil ei potest adici et tamen de consummatione alicuius facti perfectio dicitur. Deus autem qui non est factus quomodo est perfectus sed hoc uocabulum de usu nostro sumpsit humana inopia sicut et reliqua uerba quatinus id quod ineffabile est ut cumque dici possit. Quoniam de Deo nihil digne humanus #17a# sermo dicit sicut sunt et alia. Creator dictus pro totius mundi rebus ab ipso creatis. Nihil enim est quod non originem a Deo traxerit. Ipse et unus quia diuidi non potest uel quia nihil aliud esse potest quod tantundem capiat potestatis. Haec igitur quae de Deo dicta sunt ad totam pertinent trinitatem propter unam et coaeternam substantiam siue in patre siue in filio eius unigenito in forma dei siue in spiritu sancto qui unus est spiritus dei patris et filii eius unigeniti. Sunt et quaedam uocabula ex usu nostro ad deum sumpta de membris #M17# nostris siue de inferioribus quia in propria natura inuisibilis et incorporeus est pro efficientiis tamen causarum in ipso rerum species ascribuntur ut more locutionis facilius seipsum insinuet. Vt quia omnia uidet dicatur oculus. Et propter quod audit omnia dicatur auris. Pro eo autem quod auertitur ambulat. Pro eo quod spectat stat. Sic et in ceteris horum similibus ab humanis mentibus trahitur similitudo ad Deum. Sicut est obliuiscens et memorans. Hinc est quod propheta dicit: "Iurauit Dominus exercituum #17b# per animam suam." Non quod Deus animam habeat sed quod nostro narrat affectu. Nam et facies Dei in Scripturis sanctis non caro sed diuina cognitio intellegitur eadem ratione qua per faciem conspectam quisque cognoscitur. Hoc enim in oratione dicitur Deo: "Ostende nobis faciem tuam." Ac si dicatur: "Da nobis cognitionem tuam." Sic et uestigia Dei dicuntur quod nunc Deus per speculum cognoscitur. Ad perfectum uero omnipotens reperietur dum in futuro facie ad faciem quibusque electis presentabitur ut ipsam speciem contemplentur. Cuius nunc uestigia comprehendere conantur hoc est quem uidere per speculum dicuntur. Nam et situs et habitus et locus et tempus in Deo non propriae sed per similitudinem translate dicuntur. Quippe sedere super cherubin dicitur quod est ad situm et abyssum tamquam uestimentum amictus quod est ad habitum. Et "anni tui non deficient" quod ad tempus pertinet. Et "si ascendero in caelum tu illic es" quod ad locum manet. Nam et in propheta plaustri portantis foenum species #18a# ad Deum ducitur. Et haec omnia per figuram Deus quod nihil est horum ad proprietatem substantiae eius. Et quia sicut diximus membra humana et habitus atque affectus humani per figuram Deo asscribuntur breuiter ea quae de his scripta recolimus adnotamus. Caput Domini ipsa diuinitas eo quod principium et creator sit omnium rerum. Capilli autem Domini candidi in Danihele propheta asscribuntur eo quod antiquus sit dierum. Oculi Domini inspectio diuina eo quod omnia uideat ut est illud in Apostolo: "Omnia enim nuda et aperta sunt oculis eius." Palpebrae Domini occulta et spiritalia in diuinis preceptas mysteria ut est in psalmo: "Palpebre eius interrogant hoc est probant filios hominum." Odoratus Domini delectatio eius in moribus siue operibus sanctorum ut in Genesi: "Odoratusque est Dominus odorem suauitatis." Os domini filius eius uel sermo ad homines ut in psalmo: "Os domini locutum est." Et alibi: "Os domini ad iracundiam prouocauerunt." Lingua domini spiritus eius sanctus ut in psalmo: "Lingua mea calamus." Facies domini ostensio eius per filium ad homines ut in Exodo: #18b# "Facies mea precedet te." Et in psalmo: "Facies domini dimisit eos." Verbum Domini filius ut in psalmo: "Eructauit #M18# cor meum uerbum bonum." Brachium Domini filius per quem omnia operatus est. Ut in propheta Esaia: "Et brachium Domini cui reuelatum est." Dextra Domini id est filius ut in psalmo: "Dextera Domini fecit uirtutem." Item dextera Domini gloria siue beatitudo perpetua. Sicut in Euangelio de filio dicitur: "Sedet ad dexteram Dei." Rursum dextera Domini electi omnes ut in Deuteronomio: "In dextera eius ignea lex." Alae Domini protectio diuina ut in psalmo: "In umbra alarum tuarum sperabo." Scapulae Domini diuina patientia quae portare dignatur infirmos ut in Deuteronomio: "Suscepit eos et superposuit scapulis suis." Manus Domini diuina operatio ut in propheta: "Nonne manus meae fecerunt haec omnia." Digitus Domini Spiritus sanctus cuius operatione tabulae legis in Exodo scriptae referuntur. Et in Euangelio: "Si ego in digito Dei eicio daemonia." Digiti domini legislator Moyses siue prophetae. Vt in psalmo: "Videbo caelos" hoc est legis libros et prophetarum "opera digitorum tuorum." Sapientia Dei filius in Paulo: "Christus Dei uirtus et Dei sapientia." #19a# Et in Salomone: "Sapientia Domini attingit a fine usque ad finem fortiter." Vterus Domini secretum diuinitatis ex quo Filium protulit ut in psalmo: "Ex utero ante luciferum genui te." Pedes Domini stabilitas aeternitatis ut in psalmo: "Et caligo sub pedibus eius." Thronus Domini angeli siue sancti uel ipsa regnandi potestas ut in psalmo: "Thronus tuus Deus in saeculum saeculi." Sedes Domini idem quod supra angeli uel sancti quod in his dominus sedeat; ut in psalmo: "Deus sedet super sedem sanctam suam." Descensus Domini uisitatio eius ad homines sicut in Michea: "Ecce Dominus egredietur de loco suo et descendet conculcans extrema terrae." Item in malam partem ut in Genesi: "Descendit Dominus ut uideret turrem." Ascensus Domini eleuatio hominis assumpti a terra ad caelos ut est in psalmo: "Qui ascendit super caelos caelorum ab oriente." Stare Domini patientia diuinitatis per quam peccatores ad poenitentiam sustinet sicut in Abbacuc: "Stetit et mensus est terram." Et in Euangelio: "Stetit Iesus et iussit eum uocare ad se" hoc est caecum. Transitus Domini carnis assumptio per quam nascendo moriendo resurgendo in caelos ascendendo quendam transitum fecit: in Cantico canticorum: "Ecce iste uenit saliens montes transiliens colles." Gressus Domini aduentus uel uisitatio eius. Viae Domini operatio diuinitatis sicut in Iob pro diabolo: "Ipse est principium uiarum Dei." Item uiae Domini precepta Domini ut in Osee: "Quomodo rectae uiae Domini et iusti ambulabit in eis." Vestigia Domini operum secretorum signa ut in psalmo: "Et uestigia tua non cognoscentur." Cognitio Domini quod cognoscentes faciat; unde dicitur ad Abraham: "Nunc cognoui quod #M19# times Deum" hoc est cognoscere te feci. Nescire Deum reprobare est ut in Euangelio: "Nescio uos." Recordatio Domini misericordia eius per quam respicit et miseretur cui uult; sicut in Genesi: "Recordatus est dominus Noe. Et alibi recordatus est dominus populi sui." Poenitentia Domini rerum mutatio sicut in libro Regum: "Poenitet me quod constituerim Saul regem." Ira et furor Domini ultio diuinitatis in peccatores secundum uindictam patientis non secundum equitatem iudicantis. Ut in psalmo: "In ira sua et in furore suo conturbabit eos." Dormire Domini dum in quorundam hominum cordibus fides eius minime uigilat ut in psalmo: "Exsurge quare obdormis Domine?" #20a# Vigilia Domini in electorum suorum custodia per prescientiam diuinitatis semper adesse ut in psalmo: "Ecce non dormiuit neque obdormiet." Sedere Domini regnare est ut in psalmo: "Deus sedet super sedem sanctam suam." Scabellum Domini homo assumptus a uerbo uel sancti eius a quibusdam putantur ut in psalmo: "Adorate scabellum pedum eius quoniam sanctum est." Item scabellum est humiliatorum subjectio ut in psalmo: "Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum." Ambulatio Domini delectatio diuinitatis in operibus electorum suorum ut in propheta: "Et inambulabo in illis et ero illorum Dominus." Tuba Dei uox manifesta ut in Apostolo: "In iussu et in uoce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo." -------------------------------------------------------------------------------- [2] De filio dei [Go back to 1.1] [Skip to 1.3, 1.4 or 1.5] [Select a new book] Multis etiam modis Christus in scripturis inuenitur diuinis. Nam ipse Dei Patris unigenitus est filius qui dum esset aequalis Patri propter salutem nostram formam serui accepit. Proinde quaedam nomina in illo ex diuinitatis substantia quaedam ex dispensatione susceptae humanitatis assumpta sunt. Christus namque grece a chrisma#20b#te est appellatus hoc est unctus. Sacerdotes ergo et reges apud Iudaeos sacra unctione in Vetere Testamento unguebantur. Et ideo Christus unctus appellatur qui rex et sacerdos est; qui non oleo materiali sed oleo laetitiae hoc est Spiritu sancto unctus est prae omnibus participibus suis. Christus uero Ebraice Messias dicitur. Iesus Ebreum Grece soter Latine salutaris uel saluator interpretatur pro eo quod cunctis gentibus salutifer uenit. Emmanuel ex Ebreo in Latinum significat nobiscum Deus scilicet quod per Virginem natus Deus hominibus in carne mortali apparuit. Deus dicitur propter unitam cum Patre substantiam; Dominus propter seruientem sibi creaturam; Deus autem et homo quia uerbum et caro. Vnigenitus autem uocatur per diuinitatis excellentiam quia sine fratribus. Primogenitus per susceptionem hominis in qua per adoptionem gratiae habere fratres dignatus est quibus esset primogenitus. Omousion patri ab unitate substantiae appellatur. Substantia enim uel essentia Grece usia dicitur; Omo unum utrumque enim coniunctum sonat una substantia . Principium eo quod ab ipso sunt omnia et quia ante eum nihil est. Finis uel quia dignatus est in fine saeculorum humiliter in carne nasci et mori; uel quia quicquid agimus ad illum referimus: et cum ad eum peruenerimus ultra quod quaeramus non habemus. Os Dei est quia uerbum eius est. Nam sicut pro uerbis quae per linguam fiunt sepe dicimus illa uel illa lingua: ita pro Dei uerbo ponitur os quia mos est ut ore uerba formentur. Verbum autem ideo dicitur quia per eum omnia Pater condidit siue iussit. Veritas qui non fallit sed tribuit quod promisit. Vita quia omnia uiuificat; imago dicitur propter parem similitudinem Patris. Figura quod suscipiens formam serui per operum uirtutumque similitudinem Patris in se imaginem atque inmensam magnitudinem designauit. Manus Dei est quod omnia per ipsum facta sunt. Hinc et dextera propter effectum operis totius creaturae quae per ipsum formata est. Brachium quod ab ipso omnia continentur. Virtus quod omnem Patris potestatem in semetipso habeat et omnia potest. Sapientia quod ipse reuelet #21b# mysteria scientiae et archana sapientiae; splendor propter quod manifestat. Lumen quia inluminat; lux quia ad ueritatem contemplandam cordis oculos reserat. Sol quia inlustrator. Oriens quia luminis fons et quod oriri nos faciat ad uitam aeternam. Fons quia rerum origo est uel quod satiat sitientes ipse quoque Alpha @g A @r et Omega @g W @r quia initium et finis. Paraclytus id est aduocatus quia pro nobis intercedit apud Patrem et ad culpas nostras remouendas curam gerit; Sponsus quia de caelo descendens adhaesit ecclesiae ut essent duo in carne una. Angelus dicitur propter adnuntiationem paternae ac suae uoluntatis. Vnde et apud propheta magni consilii angelus legitur dum sit deus et dominus angelorum. Missus dicitur quia uerbum caro factum est. Homo dicitur quia incarnatus est. Mediator quia de morte ad uitam nos perduxit. Propheta quod futura reuelauit. Sacerdos quod pro nobis hostiam se obtulit. Pastor quia custos est. Magister quia ostensor. Nazareus uero a loco Nazareus a merito idem sanctus siue inundus quia peccatum non fecit. Siquidem #22a# et aliis inferioribus rebus nominum species ad se trahit Christus ut facilius intellegatur. Dicitur autem panis quia caro. Vitis quia ex sanguine ipsius redempti sumus. Flos quia electus. Via quia per ipsum ad deum imus. Ostium quia per ipsum ad deum ingredimur. Mons quia fortis. Petra quia firmitas est credentium. Lapis angularis uel qui duos parietes e diuerso id est de circumcisione et preputio in unam fabricam ecclesiae iungit uel quod pacem angelis et hominibus in se facit. Lapis offensionis quia ueniens humilis offenderunt in eum increduli et factus est petra scandali. Fundamentum autem ideo uocatur quia fides in eo fundata est uel quia super eum catholica ecclesia constructa est. Agnus dicitur pro#M21#pter innocentiam. Ouis propter mansuetudinem. Aries propter principatum. Edus propter similitudinem carnis peccati. Et uitulus pro eo quod pro nobis est immolatus. Leo pro regno et fortitudine. Serpens pro morte et sapientia. Idem et uermis quia resurrexit. Aquila propter quod post resurrectionem ad astra remeauit. Nec #22b# mirum si uilibus significationibus figuretur qui usque ad nostrarum passionum seu carnis contumelias descendisse cognoscitur qui dum sit dei patris coaeternus ante saecula filius postquam uenit plenitudo temporis propter salutem nostram formam serui accepit et factus est filius dei filius hominis. Vnde quaedam de illo in scripturis secundum formam dei quaedam secundum formam serui dominus quorum exempli gratia duo quaedam commemorantur ut singuli ad singula referantur. Secundum formam enim dei de ipso dicit: Ego et pater unum sumus. Secundum formam serui dicit: Pater maior me est. Homines autem minus intellegentes quid ad quid dicatur ea quae propter formam serui dicta sunt uolunt transferre ad formam dei. Et rursus ea quae dicta sunt ut ad se inuicem personae referuntur uolunt nomina esse naturae atque substantie et faciunt errorem in fide. Sic enim dei filio coniuncta est humana natura ut ex duabus substantiis fieret et una persona. Solus igitur homo pertulit crucem sed propter unitatem personae et deus dicitur pertulisse. Hinc est quod #23a# scribitur si enim cognouissent numquam dominum gloriae crucifixissent. Filium enim dei crucifixum fatemur non ex uirtute diuinitatis sed ex infirmitate humanitatis non ex suae naturae permansione sed ex nostra susceptione. Inueniuntur ergo membra corporalia ipso filio dei asscribi necnon et habitus corporis de quo iam supra aliqua posuimus et adhuc alia subiciemus. Nam caput Christi deus esse. In apostolo legitur et caput ecclesiae Christus ut est illud. Nam caput mulieris uir caput autem uiri Christus caput uero Christus deus. Corpus quidem Christi sancta est ecclesia sicut etiam idem apostolus ostendit: Capilli namque Christi candidi multitudinem sanctorum dealbatorum in Apocalypsi exprimunt ubi scriptum est: Caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba et tamquam nix. Antiquitas et inmortalitas maiestatis in capite candor ostenditur cui precipue quique uelut capilli adhaerentes propter oues ad dexteram futuris instar lanae et propter dealbatorum innumerabilem turbam et electorum e caelo datorum instar niuis effulgent. #23a# Oculi Christi precepta sunt euangelica. Vnde in Genesi legitur: Pulchriores sunt oculi eius uino hoc est ueteris legis doctrinis item oculi Christi sancti doctores sunt per quos ecclesia uidet quae recta sunt ut est illud in Cantico Canticorum: Oculi eius sicut columbae super riuulos aquarum qui bene columbae propter simplicitatem et riuulis aquarum propter charismata #M22# diuina comparantur. Dentes Christi apostoli sunt et predicatores noui testamenti. Vnde scriptum est: Dentes eius lacte candidiores qui precidunt ab erroribus homines et eos quasi comedendo in Christi corpus transferunt. Nomine autem lactis doctrina legis significatur. Lingua Christi euangelicus sermo est: Lingua mea adhaesit faucibus meis. Fauces enim Christi predicatores sunt euangelii. Nam de gutture illius ita legitur in Cantico Canticorum guttur illius suauissimum est. In gutture interna dulcedo uerborum illius memoratur quam qui sapit non esurit. Labia Christi adnuntiatores uerbi ut in Cantico Canticorum: #24a# Labia illius lilia distillantia myrram primam. Barba Christi homo assumptus a uerbo uel perfecti omnes ut est in Psalmo: Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron. Manus Christi operarii iustitiae ad omne opus bonum parati. Ut est illud in Cantico Canticorum: Manus eius tornatiles aureae. Digiti domini fortes in ecclesia usque ad mortem pro iustitia agonizantes. Unde in eodem libro scriptum est: Manus meae distillauerunt myrram. Digiti mei pleni sunt myrra in manibus enim opera. In digitis discretio designatur. In myrra continentia et passiones quae tunc probatissima est cum solum modo pro caritate dei et proximi uel continentia fit uel passiones fiunt. Dextera domini testamentum nouum sinistra uetus. Item dextera beatitudo perpetua. Sinistra uita presens sicut in Cantico Canticorum dicit: Leua eius sub capite meo. Et dextera illius amplexabitur me. Item dextera electi, sinistra reprobi omnes. #24b# Ut in euangelio: Statuet oues a dextris hedos autem a sinistris. Ubera Christi euangelica doctrina ut in Cantico Canticorum: Meliora sunt ubera tua uino. Mamillae domini duo testamenta. Vnde legitur in Apocalypsi: Et zona aurea circa mamillas. Venter Christi lauacrum regenerationis ex quo electos suos per adoptionis gratiam in filios regenerat. Hinc in Cantico Canticorum dicitur: Venter eius eburneus. Intestina domini secretum diuinitatis siue in sacra scriptura occulta sacramenta. Hinc in Exodo scriptum est: Caput cum pedibus et intestinis uorabitis. Crura eius apostoli uel ceteri predicatores totum ecclesiae corpus sustinentes. De quo in Cantico Canticorum dicitur: Crura eius sicut columnae marmoreae. Pedes domini homo assumptus a uerbo uel sancti apostoli. De quo in Deuteronomio scriptum est: Qui appropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius. Et in Psalmo: Adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius. Ossa Christi fortes in ecclesia quae est corpus eius. De #25a# quo in Psalmo scriptum est: Dispersa sunt omnia ossa mea. Carnes Christi infirmi in ecclesia de quo dicitur in Psalmo: Dum adpropinquant super me nocentes ut edant carnes meas. Vestimenta domini caro assumpta unde in Ezechiele propheta scriptum est: Ecce uir uestitus lineis id est carne munda. Item uestimenta #M23# Christi electi omnes ut in Iob: Circumda tibi decorem tuum et speciosis induere uestibus. Tunica Christi eius ecclesiam cuius figuram tunica illa habuit de qua in euangelio scribitur: Non scindamus illam sed sortiamus de illa cuius sit. Stola Christi caro assumpta passionis uino mundata. Hinc in Genesi scriptum est: Lauauit uino stolam suam. Unde pallium Christi sancta ecclesia eius aspersa cruore ubi et supra in sanguine uuae pallium suum. Lumbare domini populus Iudeaorum superbiae uitio putrefactum. De quo in Heremia scriptum est: Sicut lumbare adhaeret corpori sic et ego applicaui populum istum ad me dicit dominus. Cingulum Christi iustitia siue fides eius. Hinc in Esaia legitur: Iustitia cingulum lumborum eius #25b# et fides cinctorium renum eius. Calciamenta domini mysterium incarnationis. De quo Iohannes baptista in euangelio ait: Cuius non sum dignus recumbens soluere corrigiam calciamenti eius. -------------------------------------------------------------------------------- [3] De spiritu sancto [Go back to 1.1 or 1.2] [Skip to 1.4 or 1.5] [Select a new book] Spiritus sanctus ideo predicatur deus quia ex patre filioque procedit et substantiam eius habet. Neque enim aliud de patre procedere potuit quam quod ipse est pater. Spiritus sanctus autem dictus est secundum id quod ad aliquid refertur. Sicut enim relatiuae pater et filius dicuntur ita et spiritus sanctus ad patrem et filium quodammodo relatiuae dicitur quia patris et filii spiritus est: sed ipsa relatio spiritus sancti non ita reciprocatione conuerti poterat sicut pater et filius. Nam pater filii pater dicitur et filius patris filius dicitur. Spiritus uero sanctus uniformiter dicitur ad patrem et filium quia patris et filii spiritus est. Dicimus enim spiritum sanctum spiritum patris sed non uicissim dicimus patrem spiritus sancti ne filius eius intellegatur spiritus sanctus. Item dicimus spiritum sanctum spiritum filii sed non dicimus filium spiritus sancti ne #26a# pater eius intellegatur spiritus sanctus. Dicitur et idem spiritus donum dei quia deus donator doni sui est. In quibus nominibus circumferri potest uicissim relationis regula ut sic dicamus donator doni et donum donatoris quia in his uocabulis potuit inueniri usitata huic categoriae quae dicitur ad aliquid circumlatio. Ergo hoc donum dei id est spiritus sanctus qui de patre et filio equaliter procedit ineffabilis quaedam patris filiique communio est. Et ideo fortasse sic appellatur quia patri et filio potest eadem appellatio conuenire. Nam hoc ipse propriae dicitur quod illi communiter dicuntur quia et pater spiritus et filius spiritus et pater sanctus et filius sanctus recte dicitur. Ergo ut nominibus iunctis quae separatim utriusque personae conueniunt utriusque communio propriae significetur uocatur spiritus sanctus qui est tertia in sancta trinitate persona patri et filio per omnia aequalis coaeternus et consubstantialis. #M24# Et haec trinitas unus est deus solus bonus magnus aeternus omnipotens. Ipse sibi unitas deitas magnitudo #26b# bonitas omnipotentia et quicquid ad se substantialiter dicitur. Non ita in relatiuis uocabulis intellegendum est uel dicendum. Quia dici non potest pater sibi pater uel filius sibi filius uel spiritus sanctus sibi spiritus sanctus. Sed haec relatiua uocabula ad aliam personam referri debent. Nam et hoc nomen quod spiritus dicitur non semper secundum id quod refertur ad aliquid sed secundum id quod aliquam naturam significat intellegitur. Omnis enim incorporea natura spiritus in scripturis sacris appellatur unde non tantum patri et filio et spiritui sancto sed omni rationali creaturae et animae hoc uocabulum congruit. Spiritus sanctus ideo non dicitur genitus ne duo in trinitate filii suspicarentus. Ideo non predicatur ingenitus ne duo patres in ipsa Trinitate credantur. Procedens autem dicitur testimonio Domini dicentis: "Cum autem uenerit paraclytus quem ego mittam uobis a patre spiritum ueritatis qui a patre procedit ille testimonium perhibebit de me." Et rursum: "Ille" inquit "me clarificabit quia de meo accipiet et annuntiabit uobis." Hic autem non solum natura procedit sed semper #27a# ad peragenda opera Trinitatis indesinenter procedit. Hoc autem interest inter nascentem filium et procedentem spiritum sanctum quod filius ex uno nascitur spiritus sanctus ex utroque procedit. Et ideo dicit Apostolus: "Qui autem spiritum Christi non habet hic non est eius." Nam pater numquam legitur missus spiritus uero missus; ut est illud Dominicum: "Paracletus" inquit "spiritus sanctus quem mittet pater in nomine meo ille uos docebit omnia. Et suggeret uobis omnia." Paracletus enim Grece Latine interpretatur consolator a consolatione; paraclysis enim consolatio interpretatur. Christus enim eum apostolis lugentibus misit postquam ab eorum oculis ipse in caelum ascendit. Consolator enim tristibus mittitur secundum illam eiusdem domini sententiam: "Beati lugentes quoniam ipsi consolabuntur." Ipse etiam dicit: "Tunc lugebant filii sponsi cum ab eis ablatus fuerit sponsus." Item paracletus pro eo quod consolationem prestat animis qui gaudium temporale amittunt. Alii paracletum Latine oratorem uel aduocatum interpretantur. Ipse enim #27b# spiritus sanctus dicit: Ipse docet; per ipsum datur sermo sapientiae. Ab ipso sancta scriptura inspirata est. Ideo spiritus sanctus septiformis nuncupatur propter dona quae de diuinitatis eius plenitudine particulatim quique ut digni sunt consequi promerentur. Ipse enim spiritus sapientie et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiae et pietatis spiritus timoris Domini dicitur. Spiritus autem principalis in psalmo quinquagesimo legitur. Ubi quia tertio spiritus repetitur nonnulli Trinitatem intellexerunt ideoque scriptum est: "deus spiritus est." Quod enim non est corpus et tamen est #M25# uidetur restare ut spiritus sit. Intellegunt enim nonnulli Trinitatem significari: in spiritu principali patrem in spiritu recto filium in spiritu sancto spiritum sanctum. Spiritus sanctus ideo donum dicitur eo quod datur. A dando enim donum est nuncupatum. Notissimum enim est Dominum Iesum Christum cum post resurrectionem a mortuis ascendit in caelum dedisse spiritum sanctum. Quo credentes impleti linguis omnium gentium loquebantur. In tantum enim donum dei est in quantum #28a# datur eis qui per eum diligunt Deum. Apud se autem deus est apud nos donum est sed sempiternae spiritus sanctus donum est distribuens singulis prout uult gratiarum dona. Nam prophetias quibus uult inpertit; et peccata quibus uult dimittit: Nam et peccata nostra sine spiritu sancto non donantur. Spiritus sanctus inde caritas propriae nuncupatur naturaliter eos a quibus procedit coniungit et se unum cum eis esse ostendit uel quia in nobis id agit ut in deo maneamus et ipse in nobis. Vnde et in donis dei nihil maius est caritate et nullum est maius donum dei quam spiritus sanctus. Ipse est et gratia quae quia non pro meritis nostris sed uoluntate diuina gratis datur inde gratia nuncupatur. Sicut unicum dei uerbum propriae uocamus nomine sapientiae cum sit pater et filius et spiritus sanctus uniuersaliter sapientia ita spiritus sanctus propriae nuncupatur uocabulo caritatis cum sit pater et filius uniuersaliter caritas. Spiritus sanctus digitus dei esse in libris Euangelii #28b# apertissime declaratur. Cum enim unus euangelista dixisset: "In digito dei eicio demonia" alius hoc idem ita dixit: "In spiritu dei eicio daemonia." Vnde et digito dei scripta lex est data die quinquagesimo ab occisione agni et die quinquagesimo uenit spiritus sanctus a passione Domini nostri Iesus Christi. Ideo autem digitus dicitur dei ut eius operatoria uirtus cum patre et filio significetur. Vnde et Paulus ait: "Haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus diuidens singulis prout uult." Sicut autem per baptismum in Christo morimur et renascimur ita spiritu signamur qui est digitus dei et spiritale signaculum. Spiritus sanctus idcirco in columbae specie uenisse scribitur ut natura eius per auem simplicitatis et innocentiae declaretur. Vnde et Dominus: "Estote" inquit "simplices sicut columbe." Haec enim auis corporaliter ipso felle caret habens tantum innocentiam et amorem. Spiritus sanctus inde nomine ignis appellatur pro eo quod in Apostolorum Actibus per diuisionem linguarum ut ignis apparuit: "Qui et insedit #29a# super unumquemque eorum." Propterea autem diuersarum linguarum gratiam apostolis dedit ut idonei efficerentur fidelium eruditione populorum. Quod uero supra singulos sedisse memoratur id causae est ut intellegatur per plures non fuisse diuisus sed mansisse in singulis totus sicut fere ignibus mos est. Hanc enim habet naturam ignis accensus #M26# ut quanti ad eum quanti ad crinem purpurei splendoris aspecerint tantis uisum suae lucis inpertiat tantis mysterium sui muneris tribuat et ipse in sua nihilominus integritate permaneat. Spiritus sanctus nomine aquae appellatur in Euangelio clamante Domino et dicente: "Si quis sitit ueniat ad me et bibat. Qui credit in me flumina aquae uiuae fluent de uentre eius." Euangelista autem exposiuit unde diceret; secutus enim ait: "Hoc enim dicebat de spiritu quem accepturi erant credentes in eum." Sed aliud est aqua sacramenti aliud aqua quae significat spiritum dei. Aqua enim sacramenti uisibilis est #29b# aqua spiritus inuisibilis est. Ista abluit corpus et significat quod fit in anima per illum autem spiritum sanctum ipsa anima mundatur et saginatur. Spiritus sanctus ideo unctio dicitur a Iohanne apostolo testante. Quia sicut oleum naturale pondere superfertur omni liquore ita in principio superferebatur spiritus sanctus aquis. Vnde et Dominus oleo exultationis hoc est spiritu sancto legitur fuisse unctus. Et Iohannes apostolus spiritum sanctum unctionem uocat dicens: "Et uos" inquit "unctionem quam accepistis ab eo permaneat in uobis. Et necesse non habetis ut aliquis doceat uos de omni re sed sicut unctio eius docet uos de omni re. Ipse est enim spiritus sanctus unctio inuisibilis. -------------------------------------------------------------------------------- [4] De eadem trinitatis [Go back to 1.1, 1.2 or 1.3] [Skip to 1.5] [Select a new book] Trinitas appellata quod fiat totum unum ex quibusdam tribus quasi trinitas ut memoria intelligentia et uoluntas in quibus mens habet in se quamdam imaginem diuinae trinitatis. Nam dum tria sint unum sunt; quia et singula in se manent et omnia #30a# in omnibus. Omnis itaque Scriptura Veteris ac Noui Testamenti diuinitus inspirata si catholicae intellegitur hoc insinuat quod pater et filius et spiritus sanctus unus sit deus eiusdemque substantiae uniusque essentiae atque inseparabilis in diuinitatis unitate ideoque non sunt tres dii sed unus deus: pater et filius et spiritus sanctus. Quamuis pater filium generit et ideo filius non sit qui pater est filiusque a patre sit genitus. Est ideo pater non sit qui filius est spiritus sanctus nec pater sit nec filius sed tantum patris et filii spiritus. Patri et filio etiam ipse coaequalis et ad trinitatis pertinens unitatem. Et haec trinitas unus est deus ex quo omnia per quem omnia et in quo omnia. Beato Paulo apostolo attestante ubi ait: "Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen". Igitur firmissime credimus patrem et filium et spiritum sanctum unum esse naturaliter deum neque tamen ipsum patrem esse qui filius est nec filium ipsum esse qui pater est nec spiritum sanctum ipsum esse qui pater aut filius est. #30b# Vna est enim patris et filii et spiritus sancti essentia in qua non est aliud pater aliud filius aliud spiritus sanctus quamuis personaliter sit alius pater alius filius alius spiritus sanctus. #M27# Quod nobis maxime in ipso sanctarum scripturarum demonstratur initio ubi deus dicit: "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram." Cum enim singulari numero dixit imaginem. Ostendit unam naturam esse ad cuius imaginem homo fiere. Cum uero dicit pluraliter nostram ostendit deum ad cuius imaginem homo fiebat non unam esse personam. Si enim illa una essentia patris et filii et spiritus sancti una esset persona non diceretur ad imaginem nostram sed ad imaginem meam. Nec dixisset faciamus sed faciam. Si uero in illis tribus personis tres essent intellegendae uel credendae substantiae non diceretur ad imaginem nostram sed ad imagines nostras. Sed ad unam imaginem unius dei homo factus dicitur ut una sanctae trinitatis essentialiter diuinitas intimetur. Hanc quoque trinitatem personarum atque unitatem naturae propheta Esaias reuelatam #31a# sibi non tacuit cum se dicit audisse seraphim clamantia: "Sanctus sanctus sanctus dominus deus Sabaoth." Vbi prorsus in eo quod dicitur tertio sanctus personarum trinitatem in eo uero quod semel dicitur Dominus deus sabaoth diuinae naturae cognoscimus unitatem. Plane absque omni dubitatione credendum est patrem et filium et spiritum sanctum unum esse deum omnipotentem aeternum incommutabilem et singuli horum deus et simul omnes unus deus. Et singulis quisque horum plena et perfecta et aeterna substantia et simul omnes una substantia quia quidquid est pater quod deus est quod substantia est quod aeternitas est hoc filius hoc spiritus sanctus est. Ita etiam et filius eo quod est deus quo substantia est quo aeternitas est hoc est pater hoc est spiritus sanctus et quicquid spiritus sanctus est eo quod deus est quo substantia est quo aeternitas est hoc pater est et filius una in tribus diuinitas una essentia una omnipotentia. Et quicquid substantialiter de deo dici potest si forte de solo patre interrogatus fueris #31b# quid sit pater responde deus. Interrogatus de filio responde deus. Interrogatus de spiritu sancto responde deus. Si interrogatus fueris simul de patre et filio et spiritu sancto non deos sed deum responde unum omnipotentem incommutabilem. Sciendum est quod quaedam de deo substantialiter dicuntur ut est deus magnus omnipotens. Et quicquid ad se dicitur id est substantiam diuinitatis significans quaedam itaque relatiue dicuntur ut pater ad filium filius ad patrem et spiritus sanctus relatiue ad patrem et filium ad se autem siue pater siue filius siue spiritus sanctus deus dicitur. Itaque pater eo quo deus est hoc ipso substantia est: quia eiusdem substantiae filius proculdubio et filius deus et spiritus sanctus deus. At uero deus eo quo pater est relatiue dicitur quia non substantiae nomen est sed refertur ad filium. Non sic dicimus filium patrem esse. Quomodo dicimus filium deum esse. Nec ita dicimus patrem filium esse sicut dicimus deum esse. Quia deus substantialiter dicitur pater et filius et spiritus sanctus #32a# relatiue dicuntur. -------------------------------------------------------------------------------- #M28#[5] De angelis [Go back to 1.1 1.2 1.3 1.4] [Select a new book] Angeli Grece uocantur Hebraice malaoth Latine uero nuntii interpretantur. Ab eo quod domini uoluntatem populis nuntient. Angelorum autem uocabulum officii nomen est non naturae. Semper enim spiritus sunt cum mittuntur uocantur angeli quibus ideo pictorum licentia pennas facit ut celerem eorum in cuncta discursum significet sicut et iuxta fabulas poetarum uenti pennas habere dicuntur propter uelocitatem scilicet. Vnde et scriptura sacra dicit: "Qui ambulat super pennas uentorum." Nouem autem esse ordines angelorum sacrae scripturae testantur id est angeli archangeli throni dominationes uirtutes principatus potestates cherubin et seraphim. Quorum officiorum uocabula cur ita dicta sint interpretando exsequimur. Angeli uocantur propter quod de caelis annuntiandum hominibus mittuntur. Angelus enim Grece Latine nuntius dicitur. #32b# Archangeli Greca lingua summi nuntii interpretantur. Qui enim parua uel minima annuntiant angeli; qui uero summa archangeli nuncupantur. Archangeli dicti eo quod primatum teneant inter angelos. Archos enim Grece Latine princeps interpretatur. Sunt enim duces et principes sub quorum ordine unicuique angelorum officia deputati sunt. Nam quia archangeli angelis praesunt Zacharias propheta testatur dicens: "Ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur: et angelus alius egrediebatur in occursum eius et dixit ad eum: Curre loquere ad puerum istum dicens: Absque muro habitabitur Hierusalem." Si enim in ipsis officiis angelorum nequaquam potestates superiores inferiores disponerent nullomodo hoc quod homini diceret angelus ab angelo cognouisset. Quidam autem archangelorum priuatis nominibus appellantur ut per uocabula ipsa in opere quid ualeant designetur. Gabriel Ebraice #33a# in lingua nostra uertitur fortitudo Dei ubi enim potentia diuina uel fortitudo manifestatur Gabrihel mittitur. Vnde et eo tempore quo erat Dominus nasciturus et triumphaturus de mundo Gabrihel uenit ad Mariam ut illum annuntiaret qui ad debellandas aereas potestates humilis uenire dignatus est. Michael interpretatur "quis sicut Deus?" Quando enim aliquid in mundo mirae uirtutis fit hic archangelus mittitur et ex ipso opere nomen est eius quia nemo ualet facere quod facere potest Deus. Raphael interpretatur curatio uel medicina Dei ubicunque enim curandi opus necessarium est hic archangelus a Deo mittitur et inde medicina Dei uocatur. Vnde et ad Tobiam idem archangelus missus oculis eius curationem adhibuit et caecitate detersa uisum restituit. Nominis enim interpretatione et angeli officium designatur. *(Vriel interpretatur "ignis Dei" sicut legimus apparuisse ignem in rubo. Legimus etiam ignem missum desuper et implesse quod preceptum est.)* Throni autem et dominationes et principatus et potestates et uirtutes quibus cunctam #33b# caelestem societatem Apostolus com#M29#plectitur ordines angelorum et dignitates intelleguntur. Et pro hac ipsa distributione officiorum alii throni alii dominationes alii principatus alii potestates dicuntur pro certis dignitatibus quibus inuicem distinguuntur. Virtutes angelica quaedam ministeria perhibentur per quos signa et miracula in mundo fiunt propter quod et uirtutes dicuntur. Potestates sunt quibus uirtutes aduersae subiectae sunt et inde potestatum nomine nuncupantur quia maligni spiritus eorum potestate coercentur ne tantum mundo noceant quantum cupiunt. Principatus sunt hi qui angelorum agminibus praesunt qui pro eo quod subditos angelos ad explendum ministerium diuinum disponunt principatus uocabulum acceperunt. Nam alii sunt qui amministrant alii qui assistunt sicut et per Danihelem dicitur: "Milia milium ministrabant ei et decies milies #34a# centena millia assistebant illi." Dominationes sunt hi qui etiam uirtutibus et principatibus preeminent qui pro eo quod ceteris angelorum agminibus dominantur dominationes uocantur. Throni sunt agmina angelorum qui Latino eloquio sedes dicuntur. Et uocati throni quia illis conditor presidet et per eos iudicia sua disponit. Cherubin autem et ipsi sublimes caelorum potestates et angelica ministeria esse perhibentur qui ex Hebraico in linguam nostram interpretantur scientiae multitudo. Sunt enim sublimiora agmina angelorum qui pro eo quod uicinius positi diuina scientia ceteris amplius pleni sunt. Cherubim id est plenitudo scientiae appellantur. Ipsa sunt illa duo animalia super propitiatorium arche ficta ex metallo propter significandam angelorum presentiam in quorum medio ostenditur Deus. Seraphim quoque similiter multitudo est angelorum qui ex Hebreo in Latinum ardentes uel incendentes interpre#34b#tantur. Qui idcirco ardentes uocantur quod inter eos et Deum nulli alii angeli consistunt. Et ideo quantum uicinius coram eo consistunt tanto magis claritate diuini luminis inflammantur. Haec igitur uocabula agminum angelorum ita sunt specialia ordini singulorum ut tamen sint ex parte communia omnium. Nam throni Dei sedes in quorundam angelorum ordine specialiter designentur tamen dicitur per Psalmistam: "Qui sedes super cherubim" dicitur. Sed ideo isti ordines angelorum priuatis nominibus appellantur quia hoc ipsum officium in proprio ordine plenius acceperunt et cum sint omnibus communia propriae tamen et nomina suis ordinibus deputatur unicuique enim sicut predictum est propria officia sunt iniuncta que promeruisse eos in mundi constat exordio. Nam quia angeli locis et hominibus praesunt prophetae testatur angelus dicens: "Princeps regni Persarum restiti mihi." Vnde apparet nullum esse locum cui angeli non praesint #35a# hic est ordo uel distinctio angelorum qui post lapsum malorum in caelesti uigore perstiterunt. Nam postquam apostatae angeli ceciderunt hi perseuerantia aeternae beatitudinis solidati sunt. Vnde et post caeli creationem in principio repetitur: "Fiat firmamentum #M30# et uocatum est firmamentum caelum." Nimirum ostendens quod post ruinam angelorum malorum hi qui permanserunt firmitatem aeternae perseuerantiae consecuti sunt nullo iam lapsu auersi nulla superbia cadentes sed firmiter in Dei amore et contemplatione manentes nihil aliud dulce habent nisi eum a quo creati sunt. Quod autem duo seraphin in Esaia leguntur figuraliter Veteris et Noui Testamenti significationem ostendunt. Ideo uero faciem et pedes Dei operiunt quia preterita ante mundum et futura post mundum scire non possumus sed media tantum eorum testimonio contemplamur. Singuli senas alas habent quia de fabrica #35b# tantum mundi quae in sex diebus facta sunt in presenti saeculo nouimus quod clamat ter "Sanctus" alter ad alterum Trinitatis in una diuinitate demonstrat mysterium. Sed quid prodest nos de angelicis spiritibus ipsa perstringere si non studeamus haec etiam ad nostros profectus congrua consideratione diriuare quia enim superna illa ciuitas ex angelis et hominibus constat ad quam tantum credimus humanum genus ascendere quantos illic contigit electos angelos remansisse. Sicut scriptum est: "Statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei." Debemus et nos aliquid ex illis distinctionibus supernorum ciuium ad usum nostrae conuersationis trahere nosque ipsos ad incrementa uirtutum bonis studiis inflammare quia enim tanta illic ascensura creditur multitudo hominum quanta multitudo remansit angelorum superest ut ipsi quo#36a#que homines qui ad caelestem patriam redeunt ex eis agminibus aliquid illuc reuertentes imitentur. Distinctae namque conuersationes hominum singulorum agminum ordinibus congruunt et in eorum sortem per conuersationis similitudinem deputantur. Nam sunt plerique qui parua capiunt sed tamen haec eadem parua pie adnuntiare fratribus non desistunt isti itaque in angelorum numerum currunt. Et sunt nonnulli qui diuinae largitatis munere refecti secretorum caelestium summa et capere preualent et nuntiare quo ergo isti non inter archangelorum numerum deputantur? Et sunt qui mira faciunt signa ualenter operantur. Quo igitur isti nisi ad supernarum uirtutum sortem et numerum congruunt? Et sunt nonnulli qui etiam de obsessis corporibus malignos spiritus fugant eosque uirtute orationis et qui acceptae potestatis eiciunt: quo itaque isti meritum suum nisi inter potestatum caelestium numerum sortiuntur? Et sunt nonnulli qui acceptis uir#32b#tutibus etiam electorum hominum merita transcendunt. Cumque et bonis meliores sunt electis quoque fratribus principantur. Quo ergo isti sortem suam nisi inter principatuum numerum acceperunt? Et sunt nonnulli qui sic in semetipsis cunctis uitiis omnibusque desideriis dominantur ut ipso iure munditiae dii inter homines uocentur. Unde et ad Moysen dicitur: "Ecce constitui te Deum Pharaonis." Quo ergo isti nisi inter numeros dominantium currunt? Et sunt nonnulli qui dum sibi#M31#metipsis uigilanti cura dominantur dum se sollicita intentione discutiunt diuino timori semper inhaerentes hoc inmunere uirtutis accipiunt ut iudicare recte et alios possint quorum profecto mentibus dum diuina contemplatione presto est in his uelut in throno suo Dominus presidens aliorum facta examinat et cuncta mirabiliter de sua sede dispensat. Qui ergo isti nisi sui throni conditoris sunt uel quo nisi ad supernarum sedium nume#37a#ros asscribuntur per quos dum sancta Ecclesia regitur plerumque de quibusdam suis infirmis actibus etiam electi iudicantur. Et sunt nonnulli qui tanta Dei ac proximi dilectione pleni sunt ut cherubi nominentur. Quia enim ut praefati sumus cherubin plenitudo scientiae dicitur. Et Paulo dicente didicimus: "Quia plenitudo legis caritas" omnes qui Dei et proximi caritate ceteris amplius pleni sunt meritorum suorum sortem inter cherubin numero perceperunt. Et sunt nonnulli qui supernae contemplationes amore accensi in solo conditoris sui desiderio anhelant. Nil iam in hoc mundo cupiunt solo aeternitatis amore pascuntur terrena quaeque abiciunt cuncta temporalia mente transcendunt amant et ardent atque in ipso suo ardore requiescunt amando ardent loquendo et alios accendunt; et quos uerbo tangunt ardere protinus in Dei amore faciunt. Quid ergo istos nisi seraphin dixerim quo#37b#rum cor in igne conuersum lucet et urit quia et mentium oculos ad superna inluminant et compungendo in fletibus uitiorum rubiginem purgant: qui ergo ita ad amorem sui conditoris inflammati sunt quo isti nisi inter seraphin numerum sortem suae uocationis acceperunt? Vae autem animae quae in se de his bonis quae numerauimus minime aliquid reco#M32#gnoscit eique adhuc uae deterius imminet se et priuatam se donis intellegit. Et nequaquam gemit quisquis ergo talis est fratres mei gemendus est ualde quia non gemit. Pensemus igitur accepta electorum munera et uirtute qua possumus ad amorem tantae sortis anhelemus qui in se donorum gratiam minime recognoscit gemat qui uero in se minora cognoscit maiora aliis non inuideat. Angelorum enim nomine potestates supernae ut supra ostendimus designantur ut in Psalmo: "Qui facit angelos suos spiritus." Ange#38a#lus autem typice Dominus noster Iesus Christus nuncupatur id est nuntius paternae uoluntatis. Vnde propheta ait: "Venit ad templum suum dominator quem uos uultis et angelus testamenti quem uos desideratis." Angelus Iohannes precursor in Malachia uocatur ut est illud: "Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam." Simili quoque modo et in Apocalipsi ubi proelia discribuntur ita legitur: "Vidi angelum Dei fortem uolantem per medium caelum." Angeli sancti predicatores uocantur de quibus Dominus ad Iob pro diabolo loquens ait: "Cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur." Et alibi: "Angeli pacis amare flebunt." Et in Apostolo: "Apparuit angelis" Quod nomen non per naturam sed per officium ministrationis sortiti sunt. Angelus diabolus in Apostolo nuncupatur ubi ait: "Etiam si angelus de caelo euangelizauerit uobis preter quod euangelizauimus anathe#38b#ma sit." Similiter et angeli immundi spiritus nuncupantur ubi idem Apostolus ait: "Nescitis quia angelos iudicabimus quanto magis saecularia. His uero similia exempla qui scripturas legit inuenire poterit.

2009

Kenali dan Kunjungi Objek Wisata di Pandeglang

by tanahsirah
Kenali dan Kunjungi Objek Wisata di Pandeglang - Bagi anda yang berencana liburan ke Jawa Barat berikut bisa jadi acuan untuk mengunjungi objek-objek wisata di Padeglang

2008

Grails at Linkedin

by night.kame

80+ Software Engineers

Chez LinkedIn, site social 2.0 folksonomé agile qui va bien, ils ont quand même besoin de plus de 80 ingénieurs pour développer et tourner le bouzin. En même temps, ils ont leur customized Spring IoC Internal backend... faire de l'IoC customisé sur une base de Spring, il faut aimer les usines à gaz.

2007

It's a Wild Ride - Learning that Works

by knann
It's a Wild Ride is an extended interdisciplinary project that studies roller coaster design in science, mathematics, and language arts classrooms. Students learn and apply laws of motion, linear equations, and technical reporting. As the eight week project unfolds they move from learning content-specific knowledge and skills to applying what they learn in a group design task. Ultimately students must convince the theme park to accept their group's design through persuasive presentations. Look at interactive activities under the heading "Internet Activties to Expand Roller Coaster Knowledge"

Differentiated Instruction Resources Middle School Math

by knann (via)
Educational technology resources for differentiated instruction in the middle school math classroom

2006

Vivere e Morire a Como

by spb
Questo Blog nasce perchè mi sono stufato della censura che si vive in questa città lacustre di confine, umida, fredda e falsa,come chi l'amministra sia civilmente che spiritualmente. Città oggi famosa per essere stata location di Vivere,per la seta ed i setaioli arrichiti, George, il povero Manzoni (riposi in pace)ed il lago di como a cui appunto da il nome.

▷▷ Progettazione stampi in alluminio, pressofusione stampi - Costampress - Costampress S.r.l.

by dadevr
Progettazione stampi ed attrezzature per la fusione di leghe leggere in varie tecnologie quali la pressofusione, media pressione e bassa pressione

▷▷ Progettazione stampi in alluminio, pressofusione stampi - Costampress - Costampress S.r.l.

by dadevr
Progettazione stampi ed attrezzature per la fusione di leghe leggere in varie tecnologie quali la pressofusione, media pressione e bassa pressione

▷▷ Progettazione stampi in alluminio, pressofusione stampi - Costampress - Costampress S.r.l.

by dadevr
Progettazione stampi ed attrezzature per la fusione di leghe leggere in varie tecnologie quali la pressofusione, media pressione e bassa pressione

▷▷ Progettazione stampi in alluminio, pressofusione stampi - Costampress S.r.l.

by dadevr
Progettazione stampi ed attrezzature per la fusione di leghe leggere in varie tecnologie quali la pressofusione, media pressione e bassa pressione

2005

Greatest Lead Riffs Now and Past (All strings, electric, acoustic)

by Appamatix
Everyone knows of the "BOYS": Eric Johnson, Vassar Clements (violinist), Joe Satriani, Steve Vai, John McLaughlin, Al Di Meola, Steve Morse, Pat Metheny, Paco De Lucia, Sara McLaughlin, Carlos Santana, Jimmy Hendrix, Frank Zappa, Jimmy Page, Stevie Ray Vaughan and the many that would certainly fill this page and then some. Simply most know of the G3 tht compiled cd that had some of the best "Riffs" by the Master's. Lets put our heads together and start posting some of the more harder finds by these Artists and other's like Neil Schon, Jeff Beck, the basist's Stanley Clarke, Marcus Miller. There are far more than what is commonly found on just a simple search so help out here, were all contributing to this.

Active users

gpdimonderose
last mark : 02/02/2013 14:08

budiw92
last mark : 15/01/2013 04:46

tanahsirah
last mark : 18/09/2009 03:54

night.kame
last mark : 09/06/2008 11:41

knann
last mark : 02/12/2007 13:57

guryushika
last mark : 01/02/2007 20:06

olgalapazza
last mark : 12/12/2006 16:39

dadevr
last mark : 09/06/2006 14:50

spb
last mark : 30/04/2006 17:41

emizz
last mark : 22/01/2006 17:38

gygyuu
last mark : 03/09/2005 04:28

Appamatix
last mark : 24/04/2005 00:34

eban777
last mark : 20/01/2005 01:51